- COMITATENSIS
- COMITATENSISqui in sacro Principis Comitatu militat, vel qui ad Sacrum Comitatum spectat, ut Comitatensis fabrica apudAmmianum, l. 18. c. 8. Comitatense auxilium apud eund. Comitatense exercitium, apud Ennodium, l. 4. Ep. 33. ubi Senarium virum Comitatensis exercitii appellat, qui inter Exceptores merebat. Inprimis vero Comtatenses appellabantur Palatini, qui scil. in officio erant utriusque Comitis Largitionum; quorum e numero eligebantur, qui in provincias mitterentur: hinc Mittendarii quoque dicti. Comitatenses Milites, Comitatenses Numeri, qui Numeri simplicit???r dicuntur, apud Vopisc. in Probo, c. 14. Legiones tunc vocabantur, uti docet Salmas. de quibus Cod. Theodos. de Tironibus, l. 8. Completis quinque annorum stipendiis, qui Comitatensibus numeris fuerit sociatus, patris quoque et matris, nec non et uxoris suae capitationem meritis suffragantibus excusabit. Iis vero qui infra etc. Nempe Comitatenses in Castris erant, limitanei vero et ripenses in tipa, ubi per cuneos constituebantur. Unde numeri et limitanei milites, apud Vopiscum, l. c. Comitatenses et ripenses, Cod. Theodos. de Veteranis, l. 4. Comitatenses et limitanei l. 17. tit. de Cohortal. sibi invicem opopnuntur. Comitatensium quoque Legionum mentio est, in Notit. Imper. nec ad ripensem militiam eadem in milite statura, idemque corporis robur, exigebatur, quod in Comitatensi vel legionaria, ex l. 8. Cod. Theodos. etc. Etant verô milites hi sub dispositione Magistrorum utriusque militiae, Salmas. ad Vopisc. loc. cit. De Pseudocomitatensibus infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.